您现在的方位: 网站 >>  >> 其他语种 >> 正文

【拉丁语阅览】埃涅阿斯记

作者:Aeneid    文章来历:本站原创    更新时刻:2011/12/16

【古典拉丁语阅览】埃涅阿斯记: 《埃涅阿斯纪》(一译《伊尼特》),(Aeneid)是维吉尔最重要的著作,也是整个罗马文学的高峰之作。全诗12卷,洋洋万行,凝集着作家晚年的十载汗水。维吉尔的创造情绪非常仔细,对著作要求极高,苦吟十年方完结初稿,未及修正就逝世了。临终前他吩咐友人将诗稿焚毁,幸而屋大维非常重视这部史诗,指令照原样宣布,罗马最巨大的史诗这才得以撒播。

Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs

 

Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit

 

lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō

 

vī superum saevae memorem Iūnonis ob īram;

 

multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,

5

īnferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum,

 

Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae.

 

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō,

 

quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs

 

insignem pietāte virum, tot adīre labōrēs

10

impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

 

Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōnī,

 

Karthāgō, Italiam contrā Tiberīnaque longē

 

ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī;

 

quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam

15

posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma,

 

hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,

 

sī quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.

 

Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī

 

audierat, Tyriās ōlim quae verteret arcēs;

20

hinc populum lātē rēgem bellōque superbum

 

venturūm excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.

 

Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī,

 

prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs?

 

necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs

25

exciderant animō: manet altā mente repostum

 

iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae,

 

et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs?

 

hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō

 

Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī,

30

arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs

 

errābant, āctī fātīs, maria omnia circum.

 

Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem!

 

Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum

 

vēla dabant laetī, et spūmās salis aere ruēbant,

35

cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore volnus,

 

haec sēcum: ?Mēne inceptō dēsistere victam,

 

nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem?

 

Quippe vetor fātīs. Pallasne exūrere classem

 

Argīvum atque ipsōs potuit submergere pontō,

40

ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oīleī?

 

Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem,

 

disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs,

 

illum expirantem trānsfixō pectore flammās

 

turbine corripuit scopulōque īnfīxit acūtō.

45

Ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Iovisque

 

et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs

 

bella gerō! Et quisquam nūmen Iūnōnis adōret

 

praetereā, aut supplex āris impōnet honōrem??

Aeneid古典拉丁文埃涅阿斯记第一卷1-45行

拉丁语语法
【拉丁语阅览】汉尼拔:告众战士

【拉丁语阅览】埃涅阿斯记:http://www.021lunwen.com/Article/qtl/201112/24239.html
】【手机版】【材料下载】【站内搜索